Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. per medium densi transit iter populi,
  2. dulce viatori lasso in sudore levamen
  3. cum gravis exustos aestus hiulcat agros.
  4. hic, velut in nigro iactatis turbine nautis
  5. lenius adspirans aura secunda venit
  6. iam prece Pollucis, iam Castoris implorata,
  7. tale fuit nobis Allius auxilium.
  8. is clausum lato patefecit limite campum,
  9. isque domum nobis isque dedit dominae,
  10. ad quam communes exerceremus amores.
  11. quo mea se molli candida diva pede
  12. intulit et trito fulgentem in limine plantam
  13. innixa arguta constituit solea,
  14. coniugis ut quondam flagrans advenit amore
  15. Protesilaeam Laodamia domum
  16. inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro
  17. hostia caelestis pacificasset eros.
  18. nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo,
  19. quod temere invitis suscipiatur eris.
  20. quam ieiuna pium desideret ara cruorem
  21. docta est amisso Laodamia viro,
  22. coniugis ante coacta novi dimittere collum
  23. quam veniens una atque altera rursus hiems
  24. noctibus in longis avidum saturasset amorem,
  25. posset ut abrupto vivere coniugio:
  26. quod scibant Parcae non longo tempore abesse,
  27. si miles muros isset ad Iliacos:
  28. nam tum Helenae raptu primores Argivorum
  29. coeperat ad sese Troia ciere viros,
  30. Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque,
  31. Troia virum et virtutum omnium acerba cinis:
  32. quaene etiam nostro letum miserabile fratri
  33. attulit. Hei misero frater adempte mihi,
  34. hei misero fratri iucundum lumen ademptum,
  35. tecum una tota est nostra sepulta domus,
  36. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  37. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  38. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
  39. nec prope cognatos compositum cineres,
  40. sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
  41. detinet extremo terra aliena solo.
  42. ad quam tum properans fertur simul undique pubes
  43. Graeca penetralis deseruisse focos,
  44. ne Paris abducta gavisus libera moecha
  45. otia pacato degeret in thalamo.
  46. quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
  47. ereptum est vita dulcius atque anima
  48. coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
  49. aestus in abruptum detulerat barathrum,
  50. quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
  51. siccare emulsa pingue palude solum,