Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quem lapide illa diem candidiore notat.
  2. hoc tibi quod potui confectum carmine munus
  3. pro multis, Alli, redditur officiis,
  4. ne vestrum scabra tangat robigine nomen
  5. haec atque illa dies atque alia atque alia.
  6. huc addent divi quam plurima, quae Themis olim
  7. antiquis solita est munera ferre piis:
  8. sitis felices et tu simul et tua vita
  9. et domus, in qua nos lusimus et domina,
  10. et qui principio nobis † terram dedit aufert,