Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. fragrantem Assyrio venit odore domum,
  2. sed furtiva dedit mira munuscula nocte
  3. ipsius ex ipso dempta viri gremio.
  4. quare illud satis est, si nobis is datur unis
  5. quem lapide illa diem candidiore notat.
  6. hoc tibi quod potui confectum carmine munus
  7. pro multis, Alli, redditur officiis,
  8. ne vestrum scabra tangat robigine nomen
  9. haec atque illa dies atque alia atque alia.
  10. huc addent divi quam plurima, quae Themis olim
  11. antiquis solita est munera ferre piis:
  12. sitis felices et tu simul et tua vita
  13. et domus, in qua nos lusimus et domina,