Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. ---ingratum tremuli tolle parentis onus.
  2. nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
  3. fragrantem Assyrio venit odore domum,
  4. sed furtiva dedit mira munuscula nocte
  5. ipsius ex ipso dempta viri gremio.
  6. quare illud satis est, si nobis is datur unis
  7. quem lapide illa diem candidiore notat.
  8. hoc tibi quod potui confectum carmine munus
  9. pro multis, Alli, redditur officiis,
  10. ne vestrum scabra tangat robigine nomen
  11. haec atque illa dies atque alia atque alia.
  12. huc addent divi quam plurima, quae Themis olim
  13. antiquis solita est munera ferre piis:
  14. sitis felices et tu simul et tua vita
  15. et domus, in qua nos lusimus et domina,
  16. et qui principio nobis † terram dedit aufert,
  17. a quo sunt primo omnia nata bona,
  18. et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est,
  19. lux mea, qua viva vivere dulce mihi est.
  1. Noli admirari quare tibi femina nulla,
  2. Rufe, velit tenerum supposuisse femur,
  3. non si illam rarae labefactes munere vestis
  4. aut perluciduli deliciis lapidis.
  5. laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur
  6. valle sub alarum trux habitare caper.
  7. hunc metuunt omnes. neque mirum: nam mala valde est
  8. bestia, nec quicum bella puella cubet.
  9. quare aut crudelem nasorum interfice pestem,
  10. aut admirari desine cur fugiunt.
  1. Nulli se dicit mulier mea nubere malle
  2. quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.
  3. dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti
  4. in vento et rapida scribere oportet aqua.
  1. Si cui iure bono sacer alarum obstitit hircus,