Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum
  2. muneraque et Musarum hinc petis et Veneris.
  3. sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Manli,
  4. neu me odisse putes hospitis officium,
  5. accipe quis merser fortunae fluctibus ipse,
  6. ne amplius a misero dona beata petas.
  7. tempore quo primum vestis mihi tradita pura est,
  8. iucundum cum aetas florida ver ageret,
  9. multa satis lusi; non est dea nescia nostri
  10. quae dulcem curis miscet amaritiem:
  11. sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors
  12. abstulit. o misero frater adempte mihi,
  13. tu mea tu moriens fregisti commoda, frater,
  14. tecum una tota est nostra sepulta domus,
  15. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  16. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  17. cuius ego interitu tota de mente fugavi
  18. haec studia atque omnes delicias animi.