Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. oblectant, cum mens anxia pervigilat,
  2. id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum
  3. muneraque et Musarum hinc petis et Veneris.
  4. sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Manli,
  5. neu me odisse putes hospitis officium,
  6. accipe quis merser fortunae fluctibus ipse,
  7. ne amplius a misero dona beata petas.
  8. tempore quo primum vestis mihi tradita pura est,
  9. iucundum cum aetas florida ver ageret,
  10. multa satis lusi; non est dea nescia nostri
  11. quae dulcem curis miscet amaritiem:
  12. sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors
  13. abstulit. o misero frater adempte mihi,
  14. tu mea tu moriens fregisti commoda, frater,
  15. tecum una tota est nostra sepulta domus,
  16. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  17. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  18. cuius ego interitu tota de mente fugavi
  19. haec studia atque omnes delicias animi.
  20. quare, quod scribis Veronae turpe Catullo
  21. esse quod hic quisquis de meliore nota
  22. frigida deserto tepefactet membra cubili,
  23. id, Manli, non est turpe, magis miserum est.
  24. ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit,
  25. haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.
  26. nam quod scriptorum non magna est copia apud me,
  27. hoc fit quod Romae vivimus: illa domus,
  28. illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas;
  29. huc una ex multis capsula me sequitur.
  30. quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna
  31. id facere aut animo non satis ingenuo
  32. quod tibi non utriusque petenti copia parta est:
  33. ultro ego deferrem, copia si qua foret.
  1. non possum reticere, deae, qua me Allius in re
  2. iuverit aut quantis iuverit officiis,
  3. ne fugiens saeclis obliviscentibus aetas
  4. illius hoc caeca nocte tegat studium:
  5. sed dicam vobis, vos porro dicite multis
  6. milibus et facite haec charta loquatur anus