Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. esse quod hic quisquis de meliore nota
  2. frigida deserto tepefactet membra cubili,
  3. id, Manli, non est turpe, magis miserum est.
  4. ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit,
  5. haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.
  6. nam quod scriptorum non magna est copia apud me,
  7. hoc fit quod Romae vivimus: illa domus,
  8. illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas;
  9. huc una ex multis capsula me sequitur.
  10. quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna
  11. id facere aut animo non satis ingenuo
  12. quod tibi non utriusque petenti copia parta est: