Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. haec studia atque omnes delicias animi.
  2. quare, quod scribis Veronae turpe Catullo
  3. esse quod hic quisquis de meliore nota
  4. frigida deserto tepefactet membra cubili,
  5. id, Manli, non est turpe, magis miserum est.
  6. ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit,
  7. haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.
  8. nam quod scriptorum non magna est copia apud me,
  9. hoc fit quod Romae vivimus: illa domus,
  10. illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas;
  11. huc una ex multis capsula me sequitur.
  12. quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna
  13. id facere aut animo non satis ingenuo
  14. quod tibi non utriusque petenti copia parta est:
  15. ultro ego deferrem, copia si qua foret.
  1. non possum reticere, deae, qua me Allius in re
  2. iuverit aut quantis iuverit officiis,
  3. ne fugiens saeclis obliviscentibus aetas
  4. illius hoc caeca nocte tegat studium:
  5. sed dicam vobis, vos porro dicite multis
  6. milibus et facite haec charta loquatur anus
  7. ---
  8. notescatque magis mortuus atque magis,
  9. nec tenuem texens sublimis aranea telam