Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  2. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  3. cuius ego interitu tota de mente fugavi
  4. haec studia atque omnes delicias animi.
  5. quare, quod scribis Veronae turpe Catullo
  6. esse quod hic quisquis de meliore nota
  7. frigida deserto tepefactet membra cubili,
  8. id, Manli, non est turpe, magis miserum est.
  9. ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit,