Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. iucundum cum aetas florida ver ageret,
  2. multa satis lusi; non est dea nescia nostri
  3. quae dulcem curis miscet amaritiem:
  4. sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors
  5. abstulit. o misero frater adempte mihi,
  6. tu mea tu moriens fregisti commoda, frater,
  7. tecum una tota est nostra sepulta domus,
  8. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  9. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  10. cuius ego interitu tota de mente fugavi
  11. haec studia atque omnes delicias animi.
  12. quare, quod scribis Veronae turpe Catullo
  13. esse quod hic quisquis de meliore nota
  14. frigida deserto tepefactet membra cubili,
  15. id, Manli, non est turpe, magis miserum est.
  16. ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit,
  17. haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.
  18. nam quod scriptorum non magna est copia apud me,
  19. hoc fit quod Romae vivimus: illa domus,
  20. illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas;
  21. huc una ex multis capsula me sequitur.
  22. quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna
  23. id facere aut animo non satis ingenuo
  24. quod tibi non utriusque petenti copia parta est:
  25. ultro ego deferrem, copia si qua foret.