Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. ne amplius a misero dona beata petas.
  2. tempore quo primum vestis mihi tradita pura est,
  3. iucundum cum aetas florida ver ageret,
  4. multa satis lusi; non est dea nescia nostri
  5. quae dulcem curis miscet amaritiem:
  6. sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors
  7. abstulit. o misero frater adempte mihi,
  8. tu mea tu moriens fregisti commoda, frater,
  9. tecum una tota est nostra sepulta domus,
  10. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  11. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  12. cuius ego interitu tota de mente fugavi
  13. haec studia atque omnes delicias animi.
  14. quare, quod scribis Veronae turpe Catullo
  15. esse quod hic quisquis de meliore nota
  16. frigida deserto tepefactet membra cubili,
  17. id, Manli, non est turpe, magis miserum est.
  18. ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit,
  19. haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.
  20. nam quod scriptorum non magna est copia apud me,
  21. hoc fit quod Romae vivimus: illa domus,
  22. illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas;
  23. huc una ex multis capsula me sequitur.
  24. quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna
  25. id facere aut animo non satis ingenuo
  26. quod tibi non utriusque petenti copia parta est:
  27. ultro ego deferrem, copia si qua foret.
  1. non possum reticere, deae, qua me Allius in re
  2. iuverit aut quantis iuverit officiis,
  3. ne fugiens saeclis obliviscentibus aetas
  4. illius hoc caeca nocte tegat studium:
  5. sed dicam vobis, vos porro dicite multis
  6. milibus et facite haec charta loquatur anus
  7. ---
  8. notescatque magis mortuus atque magis,
  9. nec tenuem texens sublimis aranea telam
  10. in deserto Alli nomine opus faciat.
  11. nam mihi quam dederit duplex Amathusia curam
  12. scitis, et in quo me corruerit genere,
  13. cum tantum arderem quantum Trinacria rupes
  14. lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis,
  15. maesta neque adsiduo tabescere lumina fletu
  16. cessarent tristique imbre madere genae,
  17. qualis in aerii perlucens vertice montis
  18. rivus muscoso prosilit e lapide,
  19. qui, cum de prone praeceps est valle volutus,
  20. per medium densi transit iter populi,
  21. dulce viatori lasso in sudore levamen
  22. cum gravis exustos aestus hiulcat agros.
  23. hic, velut in nigro iactatis turbine nautis
  24. lenius adspirans aura secunda venit
  25. iam prece Pollucis, iam Castoris implorata,
  26. tale fuit nobis Allius auxilium.