Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. neu me odisse putes hospitis officium,
  2. accipe quis merser fortunae fluctibus ipse,
  3. ne amplius a misero dona beata petas.
  4. tempore quo primum vestis mihi tradita pura est,
  5. iucundum cum aetas florida ver ageret,
  6. multa satis lusi; non est dea nescia nostri
  7. quae dulcem curis miscet amaritiem:
  8. sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors
  9. abstulit. o misero frater adempte mihi,
  10. tu mea tu moriens fregisti commoda, frater,
  11. tecum una tota est nostra sepulta domus,
  12. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  13. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  14. cuius ego interitu tota de mente fugavi
  15. haec studia atque omnes delicias animi.
  16. quare, quod scribis Veronae turpe Catullo
  17. esse quod hic quisquis de meliore nota