Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. dic agedum nobis quare mutata feraris
  2. in dominum veterem deseruisse fidem.
  3. “non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum)
  4. culpa mea est, quamquam dicitur esse mea,
  5. nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam:
  6. †verum istius populi ianua qui te facit!
  7. qui, quacumque aliquid reperitur non bene factum,
  8. ad me omnes clamant, “Ianua, culpa tua est.””
  9. non istuc satis est uno te dicere verbo,
  10. sed facere ut quivis sentiat et videat.
  11. “qui possum? nemo quaerit nec scire laborat.”
  12. nos volumus; nobis dicere ne dubita.
  13. “primum igitur, virgo quod fertur tradita nobis,
  14. falsum est. non illam vir prior attigerit,
  15. languidior tenera cui pendens sicula beta
  16. nunquam se mediam sustulit ad tunicam:
  17. sed pater illius gnati violasse cubile
  18. dicitur et miseram conscelerasse domum,
  19. sive quod impia mens caeco flagrabat amore,
  20. seu quod iners sterili semine natus erat
  21. et quaerendus is unde foret nervosius illud
  22. quod posset zonam solvere virgineam.”
  23. egregium narras mira pietate parentem,
  24. qui ipse sui gnati minxerit in gremium.
  25. “atqui non solum hoc se dicit cognitum habere
  26. Brixia † chinea suppositum specula,
  27. flavus quam molli praecurrit flumine Mella,
  28. Brixia, Veronae mater amata meae,
  29. sed de Postumio et Corneli narrat amore,
  30. cum quibus illa malum fecit adulterium.
  31. dixerit hic aliquis, “quid? tu istaec, Ianua, nosti,
  32. cui nunquam domini limine abesse licet,
  33. nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo
  34. tantum operire soles aut aperire domum?”
  35. saepe illam audivi furtiva voce loquentem
  36. solam cum ancillis haec sua flagitia,
  37. nomine dicentem quos diximus, ut pote quae mi
  38. speraret nec linguam esse nec auriculam.