Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quamque ferunt rursus voto servisse maligne,
  2. postquam es porrecto facta marita sene,
  3. dic agedum nobis quare mutata feraris
  4. in dominum veterem deseruisse fidem.
  5. “non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum)
  6. culpa mea est, quamquam dicitur esse mea,
  7. nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam:
  8. †verum istius populi ianua qui te facit!
  9. qui, quacumque aliquid reperitur non bene factum,
  10. ad me omnes clamant, “Ianua, culpa tua est.””
  11. non istuc satis est uno te dicere verbo,
  12. sed facere ut quivis sentiat et videat.
  13. “qui possum? nemo quaerit nec scire laborat.”
  14. nos volumus; nobis dicere ne dubita.
  15. “primum igitur, virgo quod fertur tradita nobis,
  16. falsum est. non illam vir prior attigerit,
  17. languidior tenera cui pendens sicula beta
  18. nunquam se mediam sustulit ad tunicam:
  19. sed pater illius gnati violasse cubile
  20. dicitur et miseram conscelerasse domum,
  21. sive quod impia mens caeco flagrabat amore,
  22. seu quod iners sterili semine natus erat
  23. et quaerendus is unde foret nervosius illud
  24. quod posset zonam solvere virgineam.”
  25. egregium narras mira pietate parentem,