Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. flavus quam molli praecurrit flumine Mella,
  2. Brixia, Veronae mater amata meae,
  3. sed de Postumio et Corneli narrat amore,
  4. cum quibus illa malum fecit adulterium.
  5. dixerit hic aliquis, “quid? tu istaec, Ianua, nosti,
  6. cui nunquam domini limine abesse licet,
  7. nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo
  8. tantum operire soles aut aperire domum?”
  9. saepe illam audivi furtiva voce loquentem
  10. solam cum ancillis haec sua flagitia,
  11. nomine dicentem quos diximus, ut pote quae mi
  12. speraret nec linguam esse nec auriculam.
  13. praeterea addebat quendam, quem dicere nolo
  14. nomine ne tollat rubra supercilia.
  15. longus homo est, magnas cui lites intulit olim
  16. falsum mendaci ventre puerperium.”
  1. Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo
  2. conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium,
  3. naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis
  4. sublevem et a mortis limine restituam,
  5. quem neque sancta Venus molli requiescere somno