Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Brixia † chinea suppositum specula,
  2. flavus quam molli praecurrit flumine Mella,
  3. Brixia, Veronae mater amata meae,
  4. sed de Postumio et Corneli narrat amore,
  5. cum quibus illa malum fecit adulterium.
  6. dixerit hic aliquis, “quid? tu istaec, Ianua, nosti,
  7. cui nunquam domini limine abesse licet,
  8. nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo
  9. tantum operire soles aut aperire domum?”
  10. saepe illam audivi furtiva voce loquentem
  11. solam cum ancillis haec sua flagitia,
  12. nomine dicentem quos diximus, ut pote quae mi
  13. speraret nec linguam esse nec auriculam.
  14. praeterea addebat quendam, quem dicere nolo
  15. nomine ne tollat rubra supercilia.