Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. dicitur et miseram conscelerasse domum,
  2. sive quod impia mens caeco flagrabat amore,
  3. seu quod iners sterili semine natus erat
  4. et quaerendus is unde foret nervosius illud
  5. quod posset zonam solvere virgineam.”
  6. egregium narras mira pietate parentem,
  7. qui ipse sui gnati minxerit in gremium.
  8. “atqui non solum hoc se dicit cognitum habere
  9. Brixia † chinea suppositum specula,
  10. flavus quam molli praecurrit flumine Mella,
  11. Brixia, Veronae mater amata meae,
  12. sed de Postumio et Corneli narrat amore,
  13. cum quibus illa malum fecit adulterium.
  14. dixerit hic aliquis, “quid? tu istaec, Ianua, nosti,
  15. cui nunquam domini limine abesse licet,
  16. nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo
  17. tantum operire soles aut aperire domum?”
  18. saepe illam audivi furtiva voce loquentem
  19. solam cum ancillis haec sua flagitia,
  20. nomine dicentem quos diximus, ut pote quae mi
  21. speraret nec linguam esse nec auriculam.
  22. praeterea addebat quendam, quem dicere nolo
  23. nomine ne tollat rubra supercilia.