Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. nos volumus; nobis dicere ne dubita.
  2. “primum igitur, virgo quod fertur tradita nobis,
  3. falsum est. non illam vir prior attigerit,
  4. languidior tenera cui pendens sicula beta
  5. nunquam se mediam sustulit ad tunicam:
  6. sed pater illius gnati violasse cubile
  7. dicitur et miseram conscelerasse domum,
  8. sive quod impia mens caeco flagrabat amore,
  9. seu quod iners sterili semine natus erat
  10. et quaerendus is unde foret nervosius illud
  11. quod posset zonam solvere virgineam.”
  12. egregium narras mira pietate parentem,
  13. qui ipse sui gnati minxerit in gremium.
  14. “atqui non solum hoc se dicit cognitum habere
  15. Brixia † chinea suppositum specula,
  16. flavus quam molli praecurrit flumine Mella,
  17. Brixia, Veronae mater amata meae,
  18. sed de Postumio et Corneli narrat amore,
  19. cum quibus illa malum fecit adulterium.
  20. dixerit hic aliquis, “quid? tu istaec, Ianua, nosti,
  21. cui nunquam domini limine abesse licet,
  22. nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo
  23. tantum operire soles aut aperire domum?”
  24. saepe illam audivi furtiva voce loquentem
  25. solam cum ancillis haec sua flagitia,
  26. nomine dicentem quos diximus, ut pote quae mi
  27. speraret nec linguam esse nec auriculam.
  28. praeterea addebat quendam, quem dicere nolo
  29. nomine ne tollat rubra supercilia.
  30. longus homo est, magnas cui lites intulit olim
  31. falsum mendaci ventre puerperium.”
  1. Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo