Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. “qui possum? nemo quaerit nec scire laborat.”
  2. nos volumus; nobis dicere ne dubita.
  3. “primum igitur, virgo quod fertur tradita nobis,
  4. falsum est. non illam vir prior attigerit,
  5. languidior tenera cui pendens sicula beta
  6. nunquam se mediam sustulit ad tunicam:
  7. sed pater illius gnati violasse cubile
  8. dicitur et miseram conscelerasse domum,
  9. sive quod impia mens caeco flagrabat amore,
  10. seu quod iners sterili semine natus erat
  11. et quaerendus is unde foret nervosius illud
  12. quod posset zonam solvere virgineam.”
  13. egregium narras mira pietate parentem,
  14. qui ipse sui gnati minxerit in gremium.
  15. “atqui non solum hoc se dicit cognitum habere
  16. Brixia † chinea suppositum specula,
  17. flavus quam molli praecurrit flumine Mella,
  18. Brixia, Veronae mater amata meae,
  19. sed de Postumio et Corneli narrat amore,
  20. cum quibus illa malum fecit adulterium.
  21. dixerit hic aliquis, “quid? tu istaec, Ianua, nosti,
  22. cui nunquam domini limine abesse licet,
  23. nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo
  24. tantum operire soles aut aperire domum?”
  25. saepe illam audivi furtiva voce loquentem
  26. solam cum ancillis haec sua flagitia,
  27. nomine dicentem quos diximus, ut pote quae mi
  28. speraret nec linguam esse nec auriculam.
  29. praeterea addebat quendam, quem dicere nolo
  30. nomine ne tollat rubra supercilia.
  31. longus homo est, magnas cui lites intulit olim
  32. falsum mendaci ventre puerperium.”
  1. Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo
  2. conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium,
  3. naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis
  4. sublevem et a mortis limine restituam,
  5. quem neque sancta Venus molli requiescere somno
  6. desertum in lecto caelibe perpetitur,
  7. nec veterum dulci scriptorum carmine musae
  8. oblectant, cum mens anxia pervigilat,
  9. id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum
  10. muneraque et Musarum hinc petis et Veneris.
  11. sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Manli,
  12. neu me odisse putes hospitis officium,
  13. accipe quis merser fortunae fluctibus ipse,
  14. ne amplius a misero dona beata petas.
  15. tempore quo primum vestis mihi tradita pura est,
  16. iucundum cum aetas florida ver ageret,
  17. multa satis lusi; non est dea nescia nostri
  18. quae dulcem curis miscet amaritiem:
  19. sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors
  20. abstulit. o misero frater adempte mihi,
  21. tu mea tu moriens fregisti commoda, frater,
  22. tecum una tota est nostra sepulta domus,
  23. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  24. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  25. cuius ego interitu tota de mente fugavi