Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- placabis festis luminibus Venerem,
- unguinis expertem non siris esse tuam me,
- sed potius largis adfice muneribus.
- sidera cur retinent? utinam coma regia fiam
- proximus Hydrochoi fulgeret Oarion.
- O dulci iucunda viro, iucunda parenti,
- salve, teque bona Iuppiter auctet ope,
- Ianua, quam Balbo dicunt servisse benigne
- olim, cum sedes ipse senex tenuit,
- quamque ferunt rursus voto servisse maligne,
- postquam es porrecto facta marita sene,
- dic agedum nobis quare mutata feraris
- in dominum veterem deseruisse fidem.
- “non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum)
- culpa mea est, quamquam dicitur esse mea,
- nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam:
- †verum istius populi ianua qui te facit!
- qui, quacumque aliquid reperitur non bene factum,
- ad me omnes clamant, “Ianua, culpa tua est.””
- non istuc satis est uno te dicere verbo,
- sed facere ut quivis sentiat et videat.
- “qui possum? nemo quaerit nec scire laborat.”
- nos volumus; nobis dicere ne dubita.
- “primum igitur, virgo quod fertur tradita nobis,
- falsum est. non illam vir prior attigerit,
- languidior tenera cui pendens sicula beta
- nunquam se mediam sustulit ad tunicam:
- sed pater illius gnati violasse cubile
- dicitur et miseram conscelerasse domum,
- sive quod impia mens caeco flagrabat amore,
- seu quod iners sterili semine natus erat
- et quaerendus is unde foret nervosius illud
- quod posset zonam solvere virgineam.”
- egregium narras mira pietate parentem,
- qui ipse sui gnati minxerit in gremium.
- “atqui non solum hoc se dicit cognitum habere
- Brixia † chinea suppositum specula,
- flavus quam molli praecurrit flumine Mella,
- Brixia, Veronae mater amata meae,
- sed de Postumio et Corneli narrat amore,
- cum quibus illa malum fecit adulterium.
- dixerit hic aliquis, “quid? tu istaec, Ianua, nosti,
- cui nunquam domini limine abesse licet,
- nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo
- tantum operire soles aut aperire domum?”
- saepe illam audivi furtiva voce loquentem
- solam cum ancillis haec sua flagitia,
- nomine dicentem quos diximus, ut pote quae mi
- speraret nec linguam esse nec auriculam.
- praeterea addebat quendam, quem dicere nolo
- nomine ne tollat rubra supercilia.
- longus homo est, magnas cui lites intulit olim
- falsum mendaci ventre puerperium.”
- Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo
- conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium,
- naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis
- sublevem et a mortis limine restituam,
- quem neque sancta Venus molli requiescere somno
- desertum in lecto caelibe perpetitur,
- nec veterum dulci scriptorum carmine musae
- oblectant, cum mens anxia pervigilat,
- id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum
- muneraque et Musarum hinc petis et Veneris.
- sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Manli,
- neu me odisse putes hospitis officium,
- accipe quis merser fortunae fluctibus ipse,
- ne amplius a misero dona beata petas.
- tempore quo primum vestis mihi tradita pura est,
- iucundum cum aetas florida ver ageret,
- multa satis lusi; non est dea nescia nostri
- quae dulcem curis miscet amaritiem:
- sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors
- abstulit. o misero frater adempte mihi,
- tu mea tu moriens fregisti commoda, frater,
- tecum una tota est nostra sepulta domus,
- omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
- quae tuus in vita dulcis alebat amor.
- cuius ego interitu tota de mente fugavi
- haec studia atque omnes delicias animi.
- quare, quod scribis Veronae turpe Catullo
- esse quod hic quisquis de meliore nota
- frigida deserto tepefactet membra cubili,
- id, Manli, non est turpe, magis miserum est.
- ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit,
- haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.
- nam quod scriptorum non magna est copia apud me,
- hoc fit quod Romae vivimus: illa domus,
- illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas;
- huc una ex multis capsula me sequitur.