Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. sed quae se impuro dedit adulterio,
  2. illius ah mala dona levis bibat irrita pulvis:
  3. namque ego ab indignis praemia nulla peto.
  4. sed magis, o nuptae, semper concordia vestras,
  5. semper amor sedes incolat adsiduus.
  6. tu vero, regina, tuens cum sidera divam
  7. placabis festis luminibus Venerem,
  8. unguinis expertem non siris esse tuam me,
  9. sed potius largis adfice muneribus.