Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. nunc vos optato quom iunxit lumine taeda,
  2. non prius unanimis corpora coniugibus
  3. tradite nudantes reiecta veste papillas,
  4. quam iucunda mihi munera libet onyx,
  5. vester onyx, casto colitis quae iura cubili.
  6. sed quae se impuro dedit adulterio,
  7. illius ah mala dona levis bibat irrita pulvis:
  8. namque ego ab indignis praemia nulla peto.
  9. sed magis, o nuptae, semper concordia vestras,
  10. semper amor sedes incolat adsiduus.
  11. tu vero, regina, tuens cum sidera divam
  12. placabis festis luminibus Venerem,
  13. unguinis expertem non siris esse tuam me,
  14. sed potius largis adfice muneribus.
  15. sidera cur retinent? utinam coma regia fiam
  16. proximus Hydrochoi fulgeret Oarion.
  1. O dulci iucunda viro, iucunda parenti,
  2. salve, teque bona Iuppiter auctet ope,
  3. Ianua, quam Balbo dicunt servisse benigne
  4. olim, cum sedes ipse senex tenuit,
  5. quamque ferunt rursus voto servisse maligne,
  6. postquam es porrecto facta marita sene,
  7. dic agedum nobis quare mutata feraris