Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. sed quamquam me nocte premunt vestigia divum,
  2. lux autem canae Tethyi restituit,
  3. (pace tua fari hic liceat, Rhamnusia virgo:
  4. namque ego non ullo vera timore tegam,
  5. nec si me infestis discerpent sidera dictis,
  6. condita quin veri pectoris evoluam)
  7. non his tam laetor rebus quam me afore semper
  8. afore me a dominae vertice discrucior,
  9. quicum ego, dum virgo quondam fuit, omnibus expers
  10. unguentis, una milia multa bibi.
  11. nunc vos optato quom iunxit lumine taeda,
  12. non prius unanimis corpora coniugibus
  13. tradite nudantes reiecta veste papillas,
  14. quam iucunda mihi munera libet onyx,
  15. vester onyx, casto colitis quae iura cubili.
  16. sed quae se impuro dedit adulterio,
  17. illius ah mala dona levis bibat irrita pulvis: