Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. lumina, Callisto iuncta Lycaoniae,
  2. vertor in occasum, tardum dux ante Booten,
  3. qui vix sero alto mergitur Oceano.
  4. sed quamquam me nocte premunt vestigia divum,
  5. lux autem canae Tethyi restituit,
  6. (pace tua fari hic liceat, Rhamnusia virgo:
  7. namque ego non ullo vera timore tegam,
  8. nec si me infestis discerpent sidera dictis,
  9. condita quin veri pectoris evoluam)
  10. non his tam laetor rebus quam me afore semper
  11. afore me a dominae vertice discrucior,
  12. quicum ego, dum virgo quondam fuit, omnibus expers
  13. unguentis, una milia multa bibi.
  14. nunc vos optato quom iunxit lumine taeda,
  15. non prius unanimis corpora coniugibus
  16. tradite nudantes reiecta veste papillas,
  17. quam iucunda mihi munera libet onyx,
  18. vester onyx, casto colitis quae iura cubili.
  19. sed quae se impuro dedit adulterio,
  20. illius ah mala dona levis bibat irrita pulvis:
  21. namque ego ab indignis praemia nulla peto.
  22. sed magis, o nuptae, semper concordia vestras,
  23. semper amor sedes incolat adsiduus.
  24. tu vero, regina, tuens cum sidera divam
  25. placabis festis luminibus Venerem,
  26. unguinis expertem non siris esse tuam me,
  27. sed potius largis adfice muneribus.
  28. sidera cur retinent? utinam coma regia fiam
  29. proximus Hydrochoi fulgeret Oarion.
  1. O dulci iucunda viro, iucunda parenti,
  2. salve, teque bona Iuppiter auctet ope,
  3. Ianua, quam Balbo dicunt servisse benigne
  4. olim, cum sedes ipse senex tenuit,
  5. quamque ferunt rursus voto servisse maligne,
  6. postquam es porrecto facta marita sene,
  7. dic agedum nobis quare mutata feraris
  8. in dominum veterem deseruisse fidem.
  9. “non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum)
  10. culpa mea est, quamquam dicitur esse mea,
  11. nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam:
  12. †verum istius populi ianua qui te facit!
  13. qui, quacumque aliquid reperitur non bene factum,
  14. ad me omnes clamant, “Ianua, culpa tua est.””
  15. non istuc satis est uno te dicere verbo,
  16. sed facere ut quivis sentiat et videat.
  17. “qui possum? nemo quaerit nec scire laborat.”
  18. nos volumus; nobis dicere ne dubita.
  19. “primum igitur, virgo quod fertur tradita nobis,
  20. falsum est. non illam vir prior attigerit,
  21. languidior tenera cui pendens sicula beta
  22. nunquam se mediam sustulit ad tunicam:
  23. sed pater illius gnati violasse cubile
  24. dicitur et miseram conscelerasse domum,
  25. sive quod impia mens caeco flagrabat amore,
  26. seu quod iners sterili semine natus erat
  27. et quaerendus is unde foret nervosius illud
  28. quod posset zonam solvere virgineam.”
  29. egregium narras mira pietate parentem,
  30. qui ipse sui gnati minxerit in gremium.
  31. “atqui non solum hoc se dicit cognitum habere
  32. Brixia † chinea suppositum specula,
  33. flavus quam molli praecurrit flumine Mella,