Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus
  2. devotae flavi verticis exuviae,
  3. uvidulam a fletu cedentem ad temple deum me
  4. sidus in antiquis diva novum posuit:
  5. Virginis et saevi contingens namque Leonis
  6. lumina, Callisto iuncta Lycaoniae,
  7. vertor in occasum, tardum dux ante Booten,
  8. qui vix sero alto mergitur Oceano.
  9. sed quamquam me nocte premunt vestigia divum,
  10. lux autem canae Tethyi restituit,
  11. (pace tua fari hic liceat, Rhamnusia virgo:
  12. namque ego non ullo vera timore tegam,
  13. nec si me infestis discerpent sidera dictis,
  14. condita quin veri pectoris evoluam)
  15. non his tam laetor rebus quam me afore semper
  16. afore me a dominae vertice discrucior,
  17. quicum ego, dum virgo quondam fuit, omnibus expers
  18. unguentis, una milia multa bibi.
  19. nunc vos optato quom iunxit lumine taeda,
  20. non prius unanimis corpora coniugibus
  21. tradite nudantes reiecta veste papillas,
  22. quam iucunda mihi munera libet onyx,
  23. vester onyx, casto colitis quae iura cubili.
  24. sed quae se impuro dedit adulterio,
  25. illius ah mala dona levis bibat irrita pulvis:
  26. namque ego ab indignis praemia nulla peto.
  27. sed magis, o nuptae, semper concordia vestras,
  28. semper amor sedes incolat adsiduus.
  29. tu vero, regina, tuens cum sidera divam
  30. placabis festis luminibus Venerem,
  31. unguinis expertem non siris esse tuam me,
  32. sed potius largis adfice muneribus.
  33. sidera cur retinent? utinam coma regia fiam
  34. proximus Hydrochoi fulgeret Oarion.