Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat,
  2. Graia Canopiis incola litoribus,
  3. †hi dii ven ibi vario ne solum in lumine caeli
  4. ex Ariadneis aurea temporibus
  5. fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus
  6. devotae flavi verticis exuviae,
  7. uvidulam a fletu cedentem ad temple deum me
  8. sidus in antiquis diva novum posuit:
  9. Virginis et saevi contingens namque Leonis
  10. lumina, Callisto iuncta Lycaoniae,
  11. vertor in occasum, tardum dux ante Booten,
  12. qui vix sero alto mergitur Oceano.
  13. sed quamquam me nocte premunt vestigia divum,
  14. lux autem canae Tethyi restituit,
  15. (pace tua fari hic liceat, Rhamnusia virgo:
  16. namque ego non ullo vera timore tegam,
  17. nec si me infestis discerpent sidera dictis,
  18. condita quin veri pectoris evoluam)
  19. non his tam laetor rebus quam me afore semper
  20. afore me a dominae vertice discrucior,
  21. quicum ego, dum virgo quondam fuit, omnibus expers
  22. unguentis, una milia multa bibi.
  23. nunc vos optato quom iunxit lumine taeda,