Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. digna ferat quod si quis inaniter adiurarit:
  2. sed qui se ferro postulet esse parem?
  3. ille quoque eversus mons est quem maximum in oris
  4. progenies Thiae clara supervehitur,
  5. cum Medi peperere novum mare, cumque inventus
  6. per medium classi barbara navit Athon.
  7. quid facient crines, cum ferro talia cedant?
  8. Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,
  9. et qui principio sub terra quaerere venas
  10. institit ac ferri fingere duritiem!
  11. abiunctae paulo ante comae mea fata sorores
  12. lugebant, cum se Memnonis Aethiopis