Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. invita: adiuro teque tuumque caput:
  2. digna ferat quod si quis inaniter adiurarit:
  3. sed qui se ferro postulet esse parem?
  4. ille quoque eversus mons est quem maximum in oris
  5. progenies Thiae clara supervehitur,
  6. cum Medi peperere novum mare, cumque inventus
  7. per medium classi barbara navit Athon.
  8. quid facient crines, cum ferro talia cedant?
  9. Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,
  10. et qui principio sub terra quaerere venas
  11. institit ac ferri fingere duritiem!
  12. abiunctae paulo ante comae mea fata sorores
  13. lugebant, cum se Memnonis Aethiopis
  14. unigena impellens nutantibus aera pennis
  15. obtulit Arsinoes † elocridicos ales equus,
  16. isque per aetherias me tollens avolat umbras
  17. et Veneris casto conlocat in gremio.
  18. ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat,