Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. invita, o regina, tuo de vertice cessi,
  2. invita: adiuro teque tuumque caput:
  3. digna ferat quod si quis inaniter adiurarit:
  4. sed qui se ferro postulet esse parem?
  5. ille quoque eversus mons est quem maximum in oris
  6. progenies Thiae clara supervehitur,
  7. cum Medi peperere novum mare, cumque inventus
  8. per medium classi barbara navit Athon.
  9. quid facient crines, cum ferro talia cedant?