Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. pristina vota novo munere dissolvo.
  2. invita, o regina, tuo de vertice cessi,
  3. invita: adiuro teque tuumque caput:
  4. digna ferat quod si quis inaniter adiurarit:
  5. sed qui se ferro postulet esse parem?
  6. ille quoque eversus mons est quem maximum in oris
  7. progenies Thiae clara supervehitur,
  8. cum Medi peperere novum mare, cumque inventus
  9. per medium classi barbara navit Athon.
  10. quid facient crines, cum ferro talia cedant?
  11. Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,
  12. et qui principio sub terra quaerere venas
  13. institit ac ferri fingere duritiem!
  14. abiunctae paulo ante comae mea fata sorores
  15. lugebant, cum se Memnonis Aethiopis
  16. unigena impellens nutantibus aera pennis
  17. obtulit Arsinoes † elocridicos ales equus,
  18. isque per aetherias me tollens avolat umbras
  19. et Veneris casto conlocat in gremio.
  20. ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat,
  21. Graia Canopiis incola litoribus,
  22. †hi dii ven ibi vario ne solum in lumine caeli
  23. ex Ariadneis aurea temporibus
  24. fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus
  25. devotae flavi verticis exuviae,
  26. uvidulam a fletu cedentem ad temple deum me
  27. sidus in antiquis diva novum posuit:
  28. Virginis et saevi contingens namque Leonis
  29. lumina, Callisto iuncta Lycaoniae,
  30. vertor in occasum, tardum dux ante Booten,
  31. qui vix sero alto mergitur Oceano.
  32. sed quamquam me nocte premunt vestigia divum,
  33. lux autem canae Tethyi restituit,
  34. (pace tua fari hic liceat, Rhamnusia virgo:
  35. namque ego non ullo vera timore tegam,
  36. nec si me infestis discerpent sidera dictis,