Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quis ego pro factis caelesti reddita coetu
  2. pristina vota novo munere dissolvo.
  3. invita, o regina, tuo de vertice cessi,
  4. invita: adiuro teque tuumque caput:
  5. digna ferat quod si quis inaniter adiurarit:
  6. sed qui se ferro postulet esse parem?
  7. ille quoque eversus mons est quem maximum in oris
  8. progenies Thiae clara supervehitur,
  9. cum Medi peperere novum mare, cumque inventus
  10. per medium classi barbara navit Athon.
  11. quid facient crines, cum ferro talia cedant?
  12. Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,
  13. et qui principio sub terra quaerere venas
  14. institit ac ferri fingere duritiem!
  15. abiunctae paulo ante comae mea fata sorores
  16. lugebant, cum se Memnonis Aethiopis
  17. unigena impellens nutantibus aera pennis
  18. obtulit Arsinoes † elocridicos ales equus,
  19. isque per aetherias me tollens avolat umbras
  20. et Veneris casto conlocat in gremio.