Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
  2. quis ego pro factis caelesti reddita coetu
  3. pristina vota novo munere dissolvo.
  4. invita, o regina, tuo de vertice cessi,
  5. invita: adiuro teque tuumque caput:
  6. digna ferat quod si quis inaniter adiurarit:
  7. sed qui se ferro postulet esse parem?
  8. ille quoque eversus mons est quem maximum in oris
  9. progenies Thiae clara supervehitur,
  10. cum Medi peperere novum mare, cumque inventus