Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. si reditum tetulisset. is haud in tempore longo
  2. captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
  3. quis ego pro factis caelesti reddita coetu
  4. pristina vota novo munere dissolvo.
  5. invita, o regina, tuo de vertice cessi,
  6. invita: adiuro teque tuumque caput:
  7. digna ferat quod si quis inaniter adiurarit:
  8. sed qui se ferro postulet esse parem?
  9. ille quoque eversus mons est quem maximum in oris
  10. progenies Thiae clara supervehitur,
  11. cum Medi peperere novum mare, cumque inventus