Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis
  2. non sine taurino sanguine pollicita es,
  3. si reditum tetulisset. is haud in tempore longo
  4. captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
  5. quis ego pro factis caelesti reddita coetu
  6. pristina vota novo munere dissolvo.
  7. invita, o regina, tuo de vertice cessi,
  8. invita: adiuro teque tuumque caput:
  9. digna ferat quod si quis inaniter adiurarit:
  10. sed qui se ferro postulet esse parem?
  11. ille quoque eversus mons est quem maximum in oris
  12. progenies Thiae clara supervehitur,
  13. cum Medi peperere novum mare, cumque inventus
  14. per medium classi barbara navit Athon.
  15. quid facient crines, cum ferro talia cedant?
  16. Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,
  17. et qui principio sub terra quaerere venas
  18. institit ac ferri fingere duritiem!
  19. abiunctae paulo ante comae mea fata sorores
  20. lugebant, cum se Memnonis Aethiopis
  21. unigena impellens nutantibus aera pennis
  22. obtulit Arsinoes † elocridicos ales equus,
  23. isque per aetherias me tollens avolat umbras
  24. et Veneris casto conlocat in gremio.
  25. ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat,
  26. Graia Canopiis incola litoribus,
  27. †hi dii ven ibi vario ne solum in lumine caeli
  28. ex Ariadneis aurea temporibus
  29. fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus
  30. devotae flavi verticis exuviae,
  31. uvidulam a fletu cedentem ad temple deum me
  32. sidus in antiquis diva novum posuit:
  33. Virginis et saevi contingens namque Leonis
  34. lumina, Callisto iuncta Lycaoniae,
  35. vertor in occasum, tardum dux ante Booten,
  36. qui vix sero alto mergitur Oceano.
  37. sed quamquam me nocte premunt vestigia divum,
  38. lux autem canae Tethyi restituit,
  39. (pace tua fari hic liceat, Rhamnusia virgo: