Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quis te mutavit tantus deus? an quod amantes
  2. non longe a caro corpore abesse volunt?
  3. atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis
  4. non sine taurino sanguine pollicita es,
  5. si reditum tetulisset. is haud in tempore longo
  6. captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
  7. quis ego pro factis caelesti reddita coetu
  8. pristina vota novo munere dissolvo.
  9. invita, o regina, tuo de vertice cessi,
  10. invita: adiuro teque tuumque caput:
  11. digna ferat quod si quis inaniter adiurarit:
  12. sed qui se ferro postulet esse parem?
  13. ille quoque eversus mons est quem maximum in oris
  14. progenies Thiae clara supervehitur,
  15. cum Medi peperere novum mare, cumque inventus