Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. sed tum maesta virum mittens quae verba locuta es!
  2. Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu !
  3. quis te mutavit tantus deus? an quod amantes
  4. non longe a caro corpore abesse volunt?
  5. atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis
  6. non sine taurino sanguine pollicita es,
  7. si reditum tetulisset. is haud in tempore longo
  8. captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
  9. quis ego pro factis caelesti reddita coetu
  10. pristina vota novo munere dissolvo.
  11. invita, o regina, tuo de vertice cessi,
  12. invita: adiuro teque tuumque caput:
  13. digna ferat quod si quis inaniter adiurarit:
  14. sed qui se ferro postulet esse parem?
  15. ille quoque eversus mons est quem maximum in oris
  16. progenies Thiae clara supervehitur,
  17. cum Medi peperere novum mare, cumque inventus
  18. per medium classi barbara navit Athon.
  19. quid facient crines, cum ferro talia cedant?
  20. Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,
  21. et qui principio sub terra quaerere venas
  22. institit ac ferri fingere duritiem!
  23. abiunctae paulo ante comae mea fata sorores
  24. lugebant, cum se Memnonis Aethiopis
  25. unigena impellens nutantibus aera pennis
  26. obtulit Arsinoes † elocridicos ales equus,
  27. isque per aetherias me tollens avolat umbras
  28. et Veneris casto conlocat in gremio.
  29. ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat,
  30. Graia Canopiis incola litoribus,
  31. †hi dii ven ibi vario ne solum in lumine caeli
  32. ex Ariadneis aurea temporibus
  33. fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus
  34. devotae flavi verticis exuviae,
  35. uvidulam a fletu cedentem ad temple deum me