Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. coniugium, quod non fortior ausit alis?
  2. sed tum maesta virum mittens quae verba locuta es!
  3. Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu !
  4. quis te mutavit tantus deus? an quod amantes
  5. non longe a caro corpore abesse volunt?
  6. atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis
  7. non sine taurino sanguine pollicita es,
  8. si reditum tetulisset. is haud in tempore longo
  9. captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
  10. quis ego pro factis caelesti reddita coetu
  11. pristina vota novo munere dissolvo.
  12. invita, o regina, tuo de vertice cessi,
  13. invita: adiuro teque tuumque caput:
  14. digna ferat quod si quis inaniter adiurarit:
  15. sed qui se ferro postulet esse parem?
  16. ille quoque eversus mons est quem maximum in oris
  17. progenies Thiae clara supervehitur,
  18. cum Medi peperere novum mare, cumque inventus
  19. per medium classi barbara navit Athon.