Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. cognoram a parva virgine magnanimam.
  2. anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta es
  3. coniugium, quod non fortior ausit alis?
  4. sed tum maesta virum mittens quae verba locuta es!
  5. Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu !
  6. quis te mutavit tantus deus? an quod amantes
  7. non longe a caro corpore abesse volunt?
  8. atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis
  9. non sine taurino sanguine pollicita es,
  10. si reditum tetulisset. is haud in tempore longo
  11. captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
  12. quis ego pro factis caelesti reddita coetu
  13. pristina vota novo munere dissolvo.
  14. invita, o regina, tuo de vertice cessi,
  15. invita: adiuro teque tuumque caput:
  16. digna ferat quod si quis inaniter adiurarit:
  17. sed qui se ferro postulet esse parem?
  18. ille quoque eversus mons est quem maximum in oris
  19. progenies Thiae clara supervehitur,
  20. cum Medi peperere novum mare, cumque inventus
  21. per medium classi barbara navit Athon.
  22. quid facient crines, cum ferro talia cedant?
  23. Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,
  24. et qui principio sub terra quaerere venas
  25. institit ac ferri fingere duritiem!
  26. abiunctae paulo ante comae mea fata sorores
  27. lugebant, cum se Memnonis Aethiopis
  28. unigena impellens nutantibus aera pennis
  29. obtulit Arsinoes † elocridicos ales equus,
  30. isque per aetherias me tollens avolat umbras
  31. et Veneris casto conlocat in gremio.
  32. ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat,
  33. Graia Canopiis incola litoribus,
  34. †hi dii ven ibi vario ne solum in lumine caeli
  35. ex Ariadneis aurea temporibus
  36. fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus
  37. devotae flavi verticis exuviae,
  38. uvidulam a fletu cedentem ad temple deum me
  39. sidus in antiquis diva novum posuit:
  40. Virginis et saevi contingens namque Leonis
  41. lumina, Callisto iuncta Lycaoniae,
  42. vertor in occasum, tardum dux ante Booten,
  43. qui vix sero alto mergitur Oceano.
  44. sed quamquam me nocte premunt vestigia divum,
  45. lux autem canae Tethyi restituit,
  46. (pace tua fari hic liceat, Rhamnusia virgo:
  47. namque ego non ullo vera timore tegam,
  48. nec si me infestis discerpent sidera dictis,
  49. condita quin veri pectoris evoluam)
  50. non his tam laetor rebus quam me afore semper
  51. afore me a dominae vertice discrucior,
  52. quicum ego, dum virgo quondam fuit, omnibus expers
  53. unguentis, una milia multa bibi.
  54. nunc vos optato quom iunxit lumine taeda,
  55. non prius unanimis corpora coniugibus