Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe
  2. cognoram a parva virgine magnanimam.
  3. anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta es
  4. coniugium, quod non fortior ausit alis?
  5. sed tum maesta virum mittens quae verba locuta es!
  6. Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu !
  7. quis te mutavit tantus deus? an quod amantes
  8. non longe a caro corpore abesse volunt?
  9. atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis
  10. non sine taurino sanguine pollicita es,
  11. si reditum tetulisset. is haud in tempore longo
  12. captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
  13. quis ego pro factis caelesti reddita coetu
  14. pristina vota novo munere dissolvo.
  15. invita, o regina, tuo de vertice cessi,
  16. invita: adiuro teque tuumque caput:
  17. digna ferat quod si quis inaniter adiurarit:
  18. sed qui se ferro postulet esse parem?
  19. ille quoque eversus mons est quem maximum in oris
  20. progenies Thiae clara supervehitur,
  21. cum Medi peperere novum mare, cumque inventus
  22. per medium classi barbara navit Athon.
  23. quid facient crines, cum ferro talia cedant?
  24. Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,
  25. et qui principio sub terra quaerere venas
  26. institit ac ferri fingere duritiem!
  27. abiunctae paulo ante comae mea fata sorores
  28. lugebant, cum se Memnonis Aethiopis
  29. unigena impellens nutantibus aera pennis
  30. obtulit Arsinoes † elocridicos ales equus,
  31. isque per aetherias me tollens avolat umbras
  32. et Veneris casto conlocat in gremio.
  33. ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat,
  34. Graia Canopiis incola litoribus,
  35. †hi dii ven ibi vario ne solum in lumine caeli
  36. ex Ariadneis aurea temporibus
  37. fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus
  38. devotae flavi verticis exuviae,
  39. uvidulam a fletu cedentem ad temple deum me
  40. sidus in antiquis diva novum posuit:
  41. Virginis et saevi contingens namque Leonis
  42. lumina, Callisto iuncta Lycaoniae,
  43. vertor in occasum, tardum dux ante Booten,
  44. qui vix sero alto mergitur Oceano.
  45. sed quamquam me nocte premunt vestigia divum,
  46. lux autem canae Tethyi restituit,
  47. (pace tua fari hic liceat, Rhamnusia virgo: