Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. ut tibi tunc toto pectore sollicitae
  2. sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe
  3. cognoram a parva virgine magnanimam.
  4. anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta es
  5. coniugium, quod non fortior ausit alis?
  6. sed tum maesta virum mittens quae verba locuta es!
  7. Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu !
  8. quis te mutavit tantus deus? an quod amantes
  9. non longe a caro corpore abesse volunt?
  10. atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis
  11. non sine taurino sanguine pollicita es,
  12. si reditum tetulisset. is haud in tempore longo
  13. captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
  14. quis ego pro factis caelesti reddita coetu
  15. pristina vota novo munere dissolvo.
  16. invita, o regina, tuo de vertice cessi,
  17. invita: adiuro teque tuumque caput:
  18. digna ferat quod si quis inaniter adiurarit:
  19. sed qui se ferro postulet esse parem?
  20. ille quoque eversus mons est quem maximum in oris
  21. progenies Thiae clara supervehitur,
  22. cum Medi peperere novum mare, cumque inventus
  23. per medium classi barbara navit Athon.
  24. quid facient crines, cum ferro talia cedant?
  25. Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,
  26. et qui principio sub terra quaerere venas
  27. institit ac ferri fingere duritiem!
  28. abiunctae paulo ante comae mea fata sorores
  29. lugebant, cum se Memnonis Aethiopis
  30. unigena impellens nutantibus aera pennis
  31. obtulit Arsinoes † elocridicos ales equus,
  32. isque per aetherias me tollens avolat umbras
  33. et Veneris casto conlocat in gremio.
  34. ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat,
  35. Graia Canopiis incola litoribus,
  36. †hi dii ven ibi vario ne solum in lumine caeli
  37. ex Ariadneis aurea temporibus
  38. fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus
  39. devotae flavi verticis exuviae,
  40. uvidulam a fletu cedentem ad temple deum me
  41. sidus in antiquis diva novum posuit:
  42. Virginis et saevi contingens namque Leonis
  43. lumina, Callisto iuncta Lycaoniae,