Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quam penitus maestas exedit cura medullas!
  2. ut tibi tunc toto pectore sollicitae
  3. sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe
  4. cognoram a parva virgine magnanimam.
  5. anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta es
  6. coniugium, quod non fortior ausit alis?
  7. sed tum maesta virum mittens quae verba locuta es!
  8. Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu !
  9. quis te mutavit tantus deus? an quod amantes
  10. non longe a caro corpore abesse volunt?
  11. atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis
  12. non sine taurino sanguine pollicita es,
  13. si reditum tetulisset. is haud in tempore longo
  14. captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
  15. quis ego pro factis caelesti reddita coetu
  16. pristina vota novo munere dissolvo.
  17. invita, o regina, tuo de vertice cessi,
  18. invita: adiuro teque tuumque caput:
  19. digna ferat quod si quis inaniter adiurarit:
  20. sed qui se ferro postulet esse parem?
  21. ille quoque eversus mons est quem maximum in oris
  22. progenies Thiae clara supervehitur,
  23. cum Medi peperere novum mare, cumque inventus
  24. per medium classi barbara navit Athon.
  25. quid facient crines, cum ferro talia cedant?
  26. Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,
  27. et qui principio sub terra quaerere venas
  28. institit ac ferri fingere duritiem!
  29. abiunctae paulo ante comae mea fata sorores
  30. lugebant, cum se Memnonis Aethiopis
  31. unigena impellens nutantibus aera pennis
  32. obtulit Arsinoes † elocridicos ales equus,
  33. isque per aetherias me tollens avolat umbras
  34. et Veneris casto conlocat in gremio.
  35. ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat,
  36. Graia Canopiis incola litoribus,
  37. †hi dii ven ibi vario ne solum in lumine caeli
  38. ex Ariadneis aurea temporibus
  39. fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus