Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. sed fratris cari flebile discidium?
  2. quam penitus maestas exedit cura medullas!
  3. ut tibi tunc toto pectore sollicitae
  4. sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe
  5. cognoram a parva virgine magnanimam.
  6. anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta es
  7. coniugium, quod non fortior ausit alis?
  8. sed tum maesta virum mittens quae verba locuta es!
  9. Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu !
  10. quis te mutavit tantus deus? an quod amantes
  11. non longe a caro corpore abesse volunt?
  12. atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis
  13. non sine taurino sanguine pollicita es,
  14. si reditum tetulisset. is haud in tempore longo
  15. captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
  16. quis ego pro factis caelesti reddita coetu
  17. pristina vota novo munere dissolvo.
  18. invita, o regina, tuo de vertice cessi,
  19. invita: adiuro teque tuumque caput:
  20. digna ferat quod si quis inaniter adiurarit:
  21. sed qui se ferro postulet esse parem?
  22. ille quoque eversus mons est quem maximum in oris
  23. progenies Thiae clara supervehitur,
  24. cum Medi peperere novum mare, cumque inventus
  25. per medium classi barbara navit Athon.
  26. quid facient crines, cum ferro talia cedant?
  27. Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,
  28. et qui principio sub terra quaerere venas
  29. institit ac ferri fingere duritiem!