Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. invisente novo proelia torva viro.
  2. at tu non orbum luxti deserta cubile,
  3. sed fratris cari flebile discidium?
  4. quam penitus maestas exedit cura medullas!
  5. ut tibi tunc toto pectore sollicitae
  6. sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe
  7. cognoram a parva virgine magnanimam.
  8. anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta es
  9. coniugium, quod non fortior ausit alis?
  10. sed tum maesta virum mittens quae verba locuta es!
  11. Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu !
  12. quis te mutavit tantus deus? an quod amantes
  13. non longe a caro corpore abesse volunt?
  14. atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis
  15. non sine taurino sanguine pollicita es,
  16. si reditum tetulisset. is haud in tempore longo
  17. captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
  18. quis ego pro factis caelesti reddita coetu
  19. pristina vota novo munere dissolvo.
  20. invita, o regina, tuo de vertice cessi,
  21. invita: adiuro teque tuumque caput:
  22. digna ferat quod si quis inaniter adiurarit:
  23. sed qui se ferro postulet esse parem?
  24. ille quoque eversus mons est quem maximum in oris
  25. progenies Thiae clara supervehitur,
  26. cum Medi peperere novum mare, cumque inventus
  27. per medium classi barbara navit Athon.
  28. quid facient crines, cum ferro talia cedant?
  29. Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,
  30. et qui principio sub terra quaerere venas
  31. institit ac ferri fingere duritiem!
  32. abiunctae paulo ante comae mea fata sorores
  33. lugebant, cum se Memnonis Aethiopis
  34. unigena impellens nutantibus aera pennis
  35. obtulit Arsinoes † elocridicos ales equus,
  36. isque per aetherias me tollens avolat umbras
  37. et Veneris casto conlocat in gremio.
  38. ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat,
  39. Graia Canopiis incola litoribus,
  40. †hi dii ven ibi vario ne solum in lumine caeli
  41. ex Ariadneis aurea temporibus
  42. fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus
  43. devotae flavi verticis exuviae,
  44. uvidulam a fletu cedentem ad temple deum me
  45. sidus in antiquis diva novum posuit:
  46. Virginis et saevi contingens namque Leonis
  47. lumina, Callisto iuncta Lycaoniae,
  48. vertor in occasum, tardum dux ante Booten,
  49. qui vix sero alto mergitur Oceano.
  50. sed quamquam me nocte premunt vestigia divum,
  51. lux autem canae Tethyi restituit,
  52. (pace tua fari hic liceat, Rhamnusia virgo:
  53. namque ego non ullo vera timore tegam,
  54. nec si me infestis discerpent sidera dictis,
  55. condita quin veri pectoris evoluam)
  56. non his tam laetor rebus quam me afore semper
  57. afore me a dominae vertice discrucior,
  58. quicum ego, dum virgo quondam fuit, omnibus expers
  59. unguentis, una milia multa bibi.
  60. nunc vos optato quom iunxit lumine taeda,
  61. non prius unanimis corpora coniugibus
  62. tradite nudantes reiecta veste papillas,
  63. quam iucunda mihi munera libet onyx,
  64. vester onyx, casto colitis quae iura cubili.
  65. sed quae se impuro dedit adulterio,
  66. illius ah mala dona levis bibat irrita pulvis:
  67. namque ego ab indignis praemia nulla peto.
  68. sed magis, o nuptae, semper concordia vestras,
  69. semper amor sedes incolat adsiduus.
  70. tu vero, regina, tuens cum sidera divam
  71. placabis festis luminibus Venerem,
  72. unguinis expertem non siris esse tuam me,
  73. sed potius largis adfice muneribus.
  74. sidera cur retinent? utinam coma regia fiam
  75. proximus Hydrochoi fulgeret Oarion.
  1. O dulci iucunda viro, iucunda parenti,
  2. salve, teque bona Iuppiter auctet ope,
  3. Ianua, quam Balbo dicunt servisse benigne
  4. olim, cum sedes ipse senex tenuit,
  5. quamque ferunt rursus voto servisse maligne,
  6. postquam es porrecto facta marita sene,
  7. dic agedum nobis quare mutata feraris
  8. in dominum veterem deseruisse fidem.
  9. “non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum)
  10. culpa mea est, quamquam dicitur esse mea,
  11. nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam:
  12. †verum istius populi ianua qui te facit!
  13. qui, quacumque aliquid reperitur non bene factum,
  14. ad me omnes clamant, “Ianua, culpa tua est.””
  15. non istuc satis est uno te dicere verbo,
  16. sed facere ut quivis sentiat et videat.
  17. “qui possum? nemo quaerit nec scire laborat.”
  18. nos volumus; nobis dicere ne dubita.
  19. “primum igitur, virgo quod fertur tradita nobis,
  20. falsum est. non illam vir prior attigerit,