Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. ubertim thalami quas intra limina fundunt?
  2. non, ita me divi vera gemunt, iuerint.
  3. id mea me multis docuit regina querelis
  4. invisente novo proelia torva viro.
  5. at tu non orbum luxti deserta cubile,
  6. sed fratris cari flebile discidium?
  7. quam penitus maestas exedit cura medullas!
  8. ut tibi tunc toto pectore sollicitae
  9. sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe
  10. cognoram a parva virgine magnanimam.
  11. anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta es
  12. coniugium, quod non fortior ausit alis?
  13. sed tum maesta virum mittens quae verba locuta es!
  14. Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu !
  15. quis te mutavit tantus deus? an quod amantes
  16. non longe a caro corpore abesse volunt?
  17. atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis
  18. non sine taurino sanguine pollicita es,
  19. si reditum tetulisset. is haud in tempore longo
  20. captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
  21. quis ego pro factis caelesti reddita coetu
  22. pristina vota novo munere dissolvo.
  23. invita, o regina, tuo de vertice cessi,
  24. invita: adiuro teque tuumque caput:
  25. digna ferat quod si quis inaniter adiurarit:
  26. sed qui se ferro postulet esse parem?
  27. ille quoque eversus mons est quem maximum in oris
  28. progenies Thiae clara supervehitur,
  29. cum Medi peperere novum mare, cumque inventus
  30. per medium classi barbara navit Athon.
  31. quid facient crines, cum ferro talia cedant?
  32. Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,
  33. et qui principio sub terra quaerere venas
  34. institit ac ferri fingere duritiem!
  35. abiunctae paulo ante comae mea fata sorores
  36. lugebant, cum se Memnonis Aethiopis
  37. unigena impellens nutantibus aera pennis
  38. obtulit Arsinoes † elocridicos ales equus,
  39. isque per aetherias me tollens avolat umbras
  40. et Veneris casto conlocat in gremio.
  41. ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat,
  42. Graia Canopiis incola litoribus,
  43. †hi dii ven ibi vario ne solum in lumine caeli
  44. ex Ariadneis aurea temporibus
  45. fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus
  46. devotae flavi verticis exuviae,
  47. uvidulam a fletu cedentem ad temple deum me
  48. sidus in antiquis diva novum posuit:
  49. Virginis et saevi contingens namque Leonis
  50. lumina, Callisto iuncta Lycaoniae,
  51. vertor in occasum, tardum dux ante Booten,
  52. qui vix sero alto mergitur Oceano.
  53. sed quamquam me nocte premunt vestigia divum,