Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. estne novis nuptis odio Venus, atque parentum
  2. frustrantur falsis gaudia lacrimulis
  3. ubertim thalami quas intra limina fundunt?
  4. non, ita me divi vera gemunt, iuerint.
  5. id mea me multis docuit regina querelis
  6. invisente novo proelia torva viro.
  7. at tu non orbum luxti deserta cubile,
  8. sed fratris cari flebile discidium?
  9. quam penitus maestas exedit cura medullas!
  10. ut tibi tunc toto pectore sollicitae
  11. sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe
  12. cognoram a parva virgine magnanimam.
  13. anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta es
  14. coniugium, quod non fortior ausit alis?
  15. sed tum maesta virum mittens quae verba locuta es!
  16. Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu !
  17. quis te mutavit tantus deus? an quod amantes
  18. non longe a caro corpore abesse volunt?
  19. atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis
  20. non sine taurino sanguine pollicita es,
  21. si reditum tetulisset. is haud in tempore longo
  22. captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
  23. quis ego pro factis caelesti reddita coetu
  24. pristina vota novo munere dissolvo.
  25. invita, o regina, tuo de vertice cessi,
  26. invita: adiuro teque tuumque caput:
  27. digna ferat quod si quis inaniter adiurarit:
  28. sed qui se ferro postulet esse parem?
  29. ille quoque eversus mons est quem maximum in oris