Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. vastatum finis iuerat Assyrios,
  2. dulcia nocturnae portans vestigia rixae
  3. quam de virgineis gesserat exuviis.
  4. estne novis nuptis odio Venus, atque parentum
  5. frustrantur falsis gaudia lacrimulis
  6. ubertim thalami quas intra limina fundunt?
  7. non, ita me divi vera gemunt, iuerint.
  8. id mea me multis docuit regina querelis
  9. invisente novo proelia torva viro.
  10. at tu non orbum luxti deserta cubile,
  11. sed fratris cari flebile discidium?
  12. quam penitus maestas exedit cura medullas!
  13. ut tibi tunc toto pectore sollicitae
  14. sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe
  15. cognoram a parva virgine magnanimam.
  16. anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta es
  17. coniugium, quod non fortior ausit alis?
  18. sed tum maesta virum mittens quae verba locuta es!
  19. Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu !
  20. quis te mutavit tantus deus? an quod amantes
  21. non longe a caro corpore abesse volunt?
  22. atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis
  23. non sine taurino sanguine pollicita es,
  24. si reditum tetulisset. is haud in tempore longo
  25. captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
  26. quis ego pro factis caelesti reddita coetu
  27. pristina vota novo munere dissolvo.
  28. invita, o regina, tuo de vertice cessi,
  29. invita: adiuro teque tuumque caput:
  30. digna ferat quod si quis inaniter adiurarit:
  31. sed qui se ferro postulet esse parem?
  32. ille quoque eversus mons est quem maximum in oris
  33. progenies Thiae clara supervehitur,
  34. cum Medi peperere novum mare, cumque inventus
  35. per medium classi barbara navit Athon.
  36. quid facient crines, cum ferro talia cedant?
  37. Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,
  38. et qui principio sub terra quaerere venas
  39. institit ac ferri fingere duritiem!