Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. vastatum finis iuerat Assyrios,
  2. dulcia nocturnae portans vestigia rixae
  3. quam de virgineis gesserat exuviis.
  4. estne novis nuptis odio Venus, atque parentum
  5. frustrantur falsis gaudia lacrimulis
  6. ubertim thalami quas intra limina fundunt?
  7. non, ita me divi vera gemunt, iuerint.
  8. id mea me multis docuit regina querelis
  9. invisente novo proelia torva viro.
  10. at tu non orbum luxti deserta cubile,
  11. sed fratris cari flebile discidium?
  12. quam penitus maestas exedit cura medullas!
  13. ut tibi tunc toto pectore sollicitae
  14. sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe
  15. cognoram a parva virgine magnanimam.
  16. anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta es
  17. coniugium, quod non fortior ausit alis?
  18. sed tum maesta virum mittens quae verba locuta es!