Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. qua rex tempestate novo auctus hymenaeo
  2. vastatum finis iuerat Assyrios,
  3. dulcia nocturnae portans vestigia rixae
  4. quam de virgineis gesserat exuviis.
  5. estne novis nuptis odio Venus, atque parentum
  6. frustrantur falsis gaudia lacrimulis
  7. ubertim thalami quas intra limina fundunt?
  8. non, ita me divi vera gemunt, iuerint.
  9. id mea me multis docuit regina querelis
  10. invisente novo proelia torva viro.
  11. at tu non orbum luxti deserta cubile,
  12. sed fratris cari flebile discidium?
  13. quam penitus maestas exedit cura medullas!
  14. ut tibi tunc toto pectore sollicitae
  15. sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe
  16. cognoram a parva virgine magnanimam.
  17. anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta es
  18. coniugium, quod non fortior ausit alis?
  19. sed tum maesta virum mittens quae verba locuta es!
  20. Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu !
  21. quis te mutavit tantus deus? an quod amantes
  22. non longe a caro corpore abesse volunt?
  23. atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis