Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. mens animi: tantis fluctuat ipsa malis,—
  2. namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris
  3. pallidulum manans adluit unda pedem,
  4. Troia Rhoeteo quem subter litore tellus
  5. Ereptum nostris obterit ex oculis.
  6. ---
  7. nunquam ego te vita frater amabilior
  8. adspiciam posthac: at certe semper amabo,
  9. semper maesta tua carmina morte canam,
  10. qualia sub densis ramorum concinit umbris
  11. Daulias absumpti fata gemens Ityli,—
  12. sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto
  13. haec expressa tibi carmina Battiadae,
  14. ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis
  15. effluxisse meo forte putes animo,
  16. ut missum sponsi furtivo munere malum
  17. procurrit casto virginis e gremio,
  18. quod miserae oblitae molli sub veste locatum,
  19. dum adventu matris prosilit, excutitur;
  20. atque illud prono praeceps agitur decursu,
  21. huic manat tristi conscius ore rubor.
  1. Omnia qui magni dispexit lumina mundi,
  2. qui stellarum ortus comperit atque obitus,
  3. flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur,
  4. ut cedant certis sidera temporibus,
  5. ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans
  6. dulcis amor gyro devocet aerio,
  7. idem me ille Conon caelesti in lumine vidit
  8. e Bereniceo vertice caesariem
  9. fulgentem clare, quam cunctis illa deorum
  10. levia protendens bracchia pollicita est,
  11. qua rex tempestate novo auctus hymenaeo
  12. vastatum finis iuerat Assyrios,
  13. dulcia nocturnae portans vestigia rixae
  14. quam de virgineis gesserat exuviis.
  15. estne novis nuptis odio Venus, atque parentum
  16. frustrantur falsis gaudia lacrimulis
  17. ubertim thalami quas intra limina fundunt?
  18. non, ita me divi vera gemunt, iuerint.
  19. id mea me multis docuit regina querelis
  20. invisente novo proelia torva viro.
  21. at tu non orbum luxti deserta cubile,
  22. sed fratris cari flebile discidium?
  23. quam penitus maestas exedit cura medullas!
  24. ut tibi tunc toto pectore sollicitae
  25. sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe
  26. cognoram a parva virgine magnanimam.
  27. anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta es
  28. coniugium, quod non fortior ausit alis?
  29. sed tum maesta virum mittens quae verba locuta es!
  30. Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu !
  31. quis te mutavit tantus deus? an quod amantes
  32. non longe a caro corpore abesse volunt?
  33. atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis
  34. non sine taurino sanguine pollicita es,
  35. si reditum tetulisset. is haud in tempore longo
  36. captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
  37. quis ego pro factis caelesti reddita coetu
  38. pristina vota novo munere dissolvo.
  39. invita, o regina, tuo de vertice cessi,
  40. invita: adiuro teque tuumque caput:
  41. digna ferat quod si quis inaniter adiurarit:
  42. sed qui se ferro postulet esse parem?
  43. ille quoque eversus mons est quem maximum in oris
  44. progenies Thiae clara supervehitur,
  45. cum Medi peperere novum mare, cumque inventus
  46. per medium classi barbara navit Athon.
  47. quid facient crines, cum ferro talia cedant?
  48. Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,
  49. et qui principio sub terra quaerere venas
  50. institit ac ferri fingere duritiem!
  51. abiunctae paulo ante comae mea fata sorores
  52. lugebant, cum se Memnonis Aethiopis
  53. unigena impellens nutantibus aera pennis
  54. obtulit Arsinoes † elocridicos ales equus,
  55. isque per aetherias me tollens avolat umbras
  56. et Veneris casto conlocat in gremio.
  57. ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat,
  58. Graia Canopiis incola litoribus,
  59. †hi dii ven ibi vario ne solum in lumine caeli
  60. ex Ariadneis aurea temporibus
  61. fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus
  62. devotae flavi verticis exuviae,
  63. uvidulam a fletu cedentem ad temple deum me
  64. sidus in antiquis diva novum posuit:
  65. Virginis et saevi contingens namque Leonis
  66. lumina, Callisto iuncta Lycaoniae,
  67. vertor in occasum, tardum dux ante Booten,
  68. qui vix sero alto mergitur Oceano.
  69. sed quamquam me nocte premunt vestigia divum,
  70. lux autem canae Tethyi restituit,
  71. (pace tua fari hic liceat, Rhamnusia virgo: