Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. nec potis est dulcis Musarum expromere fetus
  2. mens animi: tantis fluctuat ipsa malis,—
  3. namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris
  4. pallidulum manans adluit unda pedem,
  5. Troia Rhoeteo quem subter litore tellus
  6. Ereptum nostris obterit ex oculis.
  7. ---
  8. nunquam ego te vita frater amabilior
  9. adspiciam posthac: at certe semper amabo,
  10. semper maesta tua carmina morte canam,
  11. qualia sub densis ramorum concinit umbris
  12. Daulias absumpti fata gemens Ityli,—
  13. sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto
  14. haec expressa tibi carmina Battiadae,
  15. ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis
  16. effluxisse meo forte putes animo,
  17. ut missum sponsi furtivo munere malum
  18. procurrit casto virginis e gremio,
  19. quod miserae oblitae molli sub veste locatum,
  20. dum adventu matris prosilit, excutitur;
  21. atque illud prono praeceps agitur decursu,
  22. huic manat tristi conscius ore rubor.
  1. Omnia qui magni dispexit lumina mundi,
  2. qui stellarum ortus comperit atque obitus,
  3. flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur,
  4. ut cedant certis sidera temporibus,
  5. ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans
  6. dulcis amor gyro devocet aerio,